- ALEXIS
- I.ALEXISAsinii Pollionis servus, sic dictus quasi sine responsione, ac superbus. Alii vero ab ἀλέγω curo, derivant, quod Poeta curarum stimulis in eo amando torqueretur, und Virg. Eclog. 2. v. 6.O orudelis Alexi, nihil mea carmina curas?Alii ab ἀλέξω arceo, quod cum fastidio Poetam a se arceret. Virg. ubi supra v. ult.Invenies alium, si te hic fastidit Alexis.Maecenatis puetum fuisse innuit Martial l. 7. Epigr. 28.Et Maecenati Maro cum antaret Alexim.Item l. 8. epigr. 56.Iugera per diderat miserae vicina Cremonae,Flebat et adductas Tityrus aeger ovesRisit Tuscus eques, paupertatemque levandoReppulit, et celeri iussit abire fugâ.Accipe divitias, et vatum maximus estoTu licet, et nostrum, dixit Alexin ama.Vide Servium in Virg. Eccl. 2. Nic. Lloydius.II.ALEXISSamius, libros de finibus Samiorum conscripsit, teste Athenaeô libb. 12. 13. Item Alexis Thurius; Poera Comicus ante Menandrum, reliquit plures fabulas. Vide Suidam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.